Papyri.info

sign in

chla.14.592


DDbDP transcription: chla.14.592 [xml]

VI/VII spc ?

[⁦ -ca.?- ⁩]ḍ. q̣ụịc̣q̣ụịd [⁦ -ca.?- ⁩]g[⁦ -ca.?- ⁩]
[⁦ -ca.?- ⁩]s sacratissimus fiscus percipẹat. si uero omnia, quod in hunc testamentum inserui, in-
[tac]ṭạ custodieris, quidquid tibi superius deligaui(*), in tuo iure, perenni tempore, permaneant.
[si] q̣ụịḍ in hunc testamentum cuicumque non depotaui(*), tibi, dulcissime fili, habere cupio. similiter,
5ẹx̣ demandạṭione boṇạẹ memoriae Deoṛ[oua]ldị, donọ ṭibi canna argentea ualente plus minuṣ
ṣol(idos) xxv et, a pạrte mea, dono tibi cauco aṛgenteo ualente sol(idos) xxx et medietatem ouium, quạṣ
[Ui]gilius adtendit cum pastore nomine Gaugiulfo. simili modo, de Latiniaco et Balbiniac̣[o, ⁦ -ca.?- ⁩]
[⁦ -ca.?- ⁩ ta]ṃ uestis quam aeramen uel utinsilia(*) et de bouebus(*) ex omnia medietatem tibi dulcissim[e ⁦ -ca.?- ⁩]
[⁦ -ca.?- ⁩ fi]li, habere praecipio. pari conditione, ex demandatione bonae memoriae Deoroualdi,
10ḍono ṭibị, dulcissime fili, de portione eius et de proprietate mea, mancipia his nominebus(*)
Unnegiselo, Aunemundo et filias Patricio, id est Fedane et Ausegunde [et] Agnechilde et Baccione,
cum gregim(*) porcor(um): uineae pedaturas dụas , sitas in monte Maurilioni, quas Theodaharius
ẹt Garimụndus colent: uineae pedatura tertia, sita in monte Metobaure, cum uinitore(*) Gun-
ṭachạṛịo: [uinea]e pedatura quarta, sita in Tauriniaco, quem Imnered(us) colit cum uinitore(*) Ṃụ-
15negisilo: [u]ineae p[e]datura quinta, sita in monte Uultoricino, quem Seụ[i]ḷ[a] colit cum [ipso ⁦ -ca.?- ⁩]
[⁦ -ca.?- ⁩u]initore(*): ḥaec omnia suprascribta(*) tibi, dulcissime fili, ex mea uoluntate uel ẹ[x ⁦ -ca.?- ⁩]
[⁦ -ca.?- ⁩de]mandacione diue(*) memoriae Deoroualdi, habere constitui. uinea, sita in monte Me-
[⁦ -ca.?- ⁩] q̣uem Ḥabundancius colit, medietatem sce(*) eccḷ[esiae ⁦ -ca.?- ⁩]eliense dạṛẹ prae-
cipio: aliam meḍịẹṭạ[t]em de ipsa uinea dulciṣs[im]o nepoti meo Bertigisilo habere iubeo. uinea, quem Agị[⁦ -ca.?- ⁩]
20femina tenuit et uineam, quem Imnacharius col[it], d[u]lcissimae nepti meae Deorouar(a)ẹ, cum ipso Iṃnachario,
habere praecipio. uinẹạ plantas, qui sunt secus uineam Seuilani, dulcissimo nepoti meo
Berterico haḅere praecipio. uinea, quem Uincimal(us) in monte Uultoricino colit, et puella, nomine
Sunnechilde, et ancilla, nomine Lueria, cum filio Leudino, dulcissimae norae meae Bertouarae
habere iubeo. it(em) dulcissimo nepoti meo Bertegisilo, ichriario argenteo et mancipia his nominebus(*):
25Sunniulfo et sorore eius Gibethrude et filias Anthimio et flio Theọ[⁦ -ca.?- ⁩]nae iuniore habere cons-
tituo. nepti meae deorouare(*), scutella argentea cruciclata et mancipia his nominebus(*)
Tanechilde(m), Imnegunthe(m), Imnegisilum et lectaria ad lecto uno, qui melior fuerit, et puero,
nomine Gundofredo, et ancilla, nomine Thaigunde(m), nec non et puella, nomine Audechilde(m),
dari constituo. dulcissimo nepoti meo Berterico, puero nomine Medigisilo, habere iubeo. baselicis(*)
30constitutis Parisius, id est: baselicae(*) s(an)c(t)i Petri, urcio argenteo, ualente soledus(*) duodece , et fibla(*)
aurea gemmata [a]ḍmanto dari constituo; baselicae(*) domnae Ṃariae, gauata ạrgentea ualente
sol(idos) duoḍece , et cruce aurea, ualente sol(idos) septe ζ, dari iubeo; baselicae(*) domni Ṣtefani, anolo(*) aureo nigellato,
ualente sol(idos) quattuor , dari uolo: baselicae(*) dom(n)i Geruasi, anolo(*) aureo nomen meụ[m i]n se habentem scribtum(*) dari
pr(a)ecipio: baselicae(*) s(an)c(t)i Sinfuriani, in qua bonae recordacịonis(*) filium meus Deoroualdus requiescit,
35freno, ualente sol(idos) duodece , et caballo strato et carruca, in qua sedere consueui, cum cum boues et lectarịa,
cum omni stratura sua, pro deuotione mea et requiem Deoroualdi, dari praecipio. alia carruca,
cum boues uel omni stratura sua, ecclisiae(*) uici Bonisiacinsis dari iubeo. similit(er), uillarem cui uocabuḷum
est Uolonno, cum adiacentia sua, suprascribtae ecclisiae(*) Bonisịac̣inse, pro remedium animae
meae, habere pr(a)ecipio. sacrosce(*) eccl(esiae) ciuitatis Parisior(um), missu[rio](*) argenteo, ualente sol(idos)
40quinquaginta , dari pr(a)ecipio. baselicae sce(*) Cruces uel domni Uincenti, cocliaria(*) argent(ea) dece dari iubeo.
lectaria par uno et uestimentị mei pareclo(*) uno fratribus ad minsa baselicae(*) s(an)c(t)i Dionisi dari
praecipio. alio pareclo(*) uestimenti ad uico Bonisiaca fratribus dari constituo. tertio pariclo(*)
uestimenti Emilia ad uico dari iubeo. item, pro remedium anemae(*) meae uel ex demandicione(*) bonae
recordationis fili mei Deoroualdi, uillam, cui uocabulum est Latiniaco, sita in territuri[o](*)
45Meldinse, cum campis, colonecis(*) ad eadem pertinentes, cum pratis, pascuis, siluis, uel in
[o]mni iure et termino suo, quia in portione supra memorati filii mẹi Deoroualdi obuenit, cum
omni integritate baselicae(*) s(an)c(t)i Sinfuriani, ubi saepultura(*) ḥabere dinuscitur(*), pro requiem
ei(us) dari praecipio. similit(er), porcario, nomine Gundilane, cum gregim(*) porcor(um), et Baudomere,
cum gregim(*) ouium et troppo iumentor(um), qui sunt ad supscribta(*) uilla Latiniaco, supradictae
50ḅạselicae(*) s(an)c(t)i Sinfuriani habere iubeo. Goderico et Gunderico in supscribtam(*) uillam, quem
[ba]selicae(*) domni Sinfuriani deligaui(*), ita iubeo ut laborent, unde ad ipsa baselica(*) oblata
cotidiae(*) ministretur. Leudulfo cum uinea, quem Sabucito colit, ad oraturio(*) qui est in uilla La-
tiniaco, unde ibidem oblata occurrat, dari uolo. Baudulfus, Suinthaharius, similiter cum
boues ut laborent iubeo, unde oblata ad baselica(*) s(an)c(t)i Sinfuriani pro requiem Deoroualdi ọf-
55feretur. simili modo, uineae peḍatura una , sita Tauriniaco et quem Pispo colit, baselịc̣ae(*) domn[i G]eorgị Cala dari praecipio. uineae pedatura una , sita in monte Bụx̣ata, quem Iu-
ụịṇụs cọḷịt, ecclisiae(*) Bonisiacinse dari constituo. uinea, quem Uuassio colit cun(*) ipso Uuassione
nec noṇ et ụịṇẹạṃ quem Sindedụṣ ịṇ ṃọṇte Ma[ure]lion(e) c̣ọlit ẹṭ ṣerụo, ṇọṃịṇẹ theudo[a]ldọ,
qu[i] ịp̣sas ịụṇ[ctim] colere debeat, baseḷ[ica]ẹ(*) dom(n)i Sinfụriaṇi, ḍẹ qui[b]ụs oblata [quotidie] miṇiṣṭ[retu]r,
60dari consti[tuo. u]ineạẹ pedatura uṇạ , sita in monte Blịxat[a], q̣[ue]ṃ Leudẹfrẹḍ[o co]ḷịṭ, baselịcae(*) ṣ(an)c̣(t)ị
Ṃartini Ciperente dari iubeo. libertor(um) meoru(m) nomena(*) in hịs testamento abineti(?)(*) constitụ[o]
Medibergane, Honorio, Gundileubane, Piane, Suinthulfo, Ciuccirane, Hicchicione, Maxa uxore,
Chioberga, Sinderedo, Angilone, Leudefredo cum uxore Uuandilone, Chaideruna, Childeruna,
Thrasteberga, Theodachario, Uigilio cum ux(ore) Sunnine, Agione cum filio suo Gardulfo, Uincimalo
65cum uxore Maurella, Mellita cum filo suo iuniore, Coccione cum filio suo Daigisilo, Mudilane
cum filiis suis Munegisilo et Monethrude, Acchione, Bonane, Leubosuintho, Gibulfo filo
Uigilio, Dommoruna, Childerimane, Basone, Childegiselo, Childegunthe, Chrodulfo, Asindeber-
gane, Monechilde, Aeterno, Bauderuna: hos omnes, cum omni peculiare eor(um), tam areolas,
hospitiola, hortell(os) uel uineolas et cum id, quod in quibuslibet rebus habere uidentur, liberos liberasque
70esse praecipio et, quidquid exinde facere uoluerint, habẹant liberam potestatem. similiter, Muṃ-
molane, cum omni peculiare suo, ingenuam esse praecipio; luminaria tantum in ecclisia(*)
Bonisiaca ministrare stodeat(*). Uualacharium, cum omni peculiare suo et cum boues, quod baiolat(*),
ingenuum ea condicione(*) esse dibeo(*), ut ligna tantum ad oḅlạta faciendum ministrare pro-
curet. Gundefredo cum boues duos laborare praecipio unde cera ad baselica(*) domni Sinfuri-
75ani conparetur(*). Martiniano, Theoderuna cum filio suo seniore, cum peculiare eorum, si-
cut suprascribti(*) benemereti, ingenuos esse iubeo. simili modo, pro remedium animae meae
et ex demandation fili(*) mei Deoroualdi. Gygone, Septeredo cum uxore Goderuna, Theodoniuia,
Baudoniuia, C̣aran(a)e, P̣atricio cum uxọre Eusebia, Dagaric̣o cum uxore Auroụefa, Ciunciọḷeno, Blidemundo
cum filia Blidechilde, Manileubọ, Trasilane, Eumundo, Imneredo cum uxore Torigiạ, Chadulfo, Aridia,
80Rocculane, Babiccione, Gunthiuera, hos omnes, cum omni peculiare, tam areolas quam hospi-
tiola, uineolas uel hortell(os), cum id quod, praesenti tempore, habere uidentur, ingenuus esse
constituo. Baudulfo et Suinthahario, cum boues, quos baiolant(*), laborare praecipio, unde
oblata ad baselica(*) dom(n)i Sinfuriani iugiter ministretur. ita do, ita ligo(*), ita testor, ita uos
mihi, quiritis, testimonium perhibetote testanti. citeri citeraeque, prọximi proximeque
85ex heridis(*) mihi estote, proculque habeṭọte. si que liturae(*) uel caraxaturae ịn hoc test[a-]
mento meo sunt, ego feci fierique praecipi, dum mihi saepis uolui recenseri. addi
etiam constitui, si qu[i]s contra hanc t[e]stamentum uenire uoluerit aut uoluntatem meam
in aliquo corrumpere t[e]mptauerit, a c̣[o]mmunione omn☓io☓u(m) s(an)c(t)orum et a liminebus ecclisia[rum](*)
efficeatur extraṇeus et insuper [an]te tribunal Chr(ist)i anathimatus(*) permaneat.
90actum Parisiu[s], s[u]b d(ie) et temporẹ [su]prasc̣ṛịpto.
sign(um) † Eṛmineth[r]udiae, testatric̣[is]. † Mụmmolus, com(es), rogante et praesente
Ermenethrude, h[u]nc testamenṭụm subi(*). Scupilio, spatar(ius), rogante Erminethru[di]ạe
huic testamentuṃ sub[ter]not(aui), di(e) et a[n]n(o) q(uibus) supra. Munegisel(us), rogante et praesente Ermminẹ-
thrude, hunc testạmentum test(is) [su]bt(er)no(taui), di(e) et an(no) q(uibus) sup(ra). Bauducharius defens(or) subs(cripsi).
95[⁦ -ca.?- ⁩]ḅ[i]ụs, ṛọg̣(atus) ạb [E]rmin[et]ḥrude, h[u]ṇc ṭẹṣṭ[am]ẹṇṭ[u]ṃ es[⁦ -ca.?- ⁩]t[⁦ -ca.?- ⁩]pi.

Apparatus


^ 3. l. delegaui
^ 4. l. deputaui
^ 8. l. utensilia
^ 8. l. bouibus
^ 10. l. nominibus
^ 12. l. grege
^ 13. l. uineatore
^ 14. l. uineatore
^ 16. l. [u]ineatore
^ 16. l. suprascripta
^ 17. l. [de]mandatione divae
^ 18. l. sanctae
^ 24. l. nominibus
^ 26. l. Deorouarae
^ 26. l. nominibus
^ 29. l. basilicis
^ 30. l. basilicae
^ 30. l. solidos
^ 30. l. fibula
^ 31. l. basilicae
^ 32. l. basilicae
^ 32. l. anulo
^ 33. l. basilicae
^ 33. l. anulo
^ 33. l. scriptum
^ 34. l. basilicae
^ 34. l. recordationis
^ 37. l. ecclesiae
^ 38. l. suprascriptae ecclesiae
^ 39. l. sacrosanctae
^ 39. l. missourio
^ 40. l. basilicae sanctae
^ 40. l. coclearia
^ 41. l. pariculo
^ 41. l. mensa basilicae
^ 42. l. pariculo
^ 43. l. animae
^ 43. l. demandatione
^ 44. l. territorio
^ 45. l. colonicis
^ 47. l. basilicae
^ 47. l. sepultura
^ 47. l. dinoscitur
^ 48. l. grege
^ 49. l. grege
^ 49. l. suprascripta
^ 50. l. basilicae
^ 50. l. suprascriptam
^ 51. l. basilicae
^ 51. l. delegaui
^ 51. l. basilica
^ 52. l. quotidie
^ 52. l. oratorio
^ 54. l. basilica
^ 55-56. l. basi |licae
^ 57. l. ecclesiae
^ 57. l. cum
^ 59. l. basilicae
^ 60. l. basilicae
^ 61. l. nomina
^ 61. Ch.L.A. 48,p.94 : abnecti prev. ed.
^ 71. l. ecclesia
^ 72. l. studeat
^ 72. l. baiulat
^ 73. l. conditione
^ 73. l. iubeo
^ 74. l. basilica
^ 75. l. comparetur
^ 76. l. suprascripti
^ 77. l. filii
^ 82. l. baiulant
^ 83. l. basilica
^ 83. l. lego
^ 85. l. heredis
^ 85. l. quae litterae
^ 88. l. liminibus ecclesiarum
^ 89. l. anathematus
^ 92. l. subscripsi

Editorial History; All History; (detailed)

Creative Commons License © Duke Databank of Documentary Papyri. This work is licensed under a Creative Commons Attribution 3.0 License.