Papyri.info

sign in

chla.3.200 = HGV P.Lond. 2 229 (S. XXI) = Trismegistos 11654 = p.lond.2.229,pgxxi



DDbDP transcription: chla.3.200 [xml]

AD 166 Seleucia Pieria
[Reprinted from: p.lond.2.229,pgxxi] P.Lond. 2 229

C(aius) Fabullius Macer, optio classis praetor(iae) Misenatium, (triere)
Tigride, emit puerum, natione transfluminianum,
nomine Abban quem <et> Eutychen, siue quo alio nomine
uocatur, annorum circiter septem, pretio denariorum
5ducentorum et capitulario portitorio, de Q(uinto) Iulio
Prisco, milite classis eiusdem et triere eadem. eum pue-
rum sanum esse ex edicto, et si quis eum puerum
partemue quam eius euicerit, simplam pecuniam
sine denuntiatione recte dare stipulatus est Fabul-
10lius Macer, spopondit Q(uintus) Iulius Priscus: id fide sua
et auctoritate esse iussit C(aius) Iulius Antiochus, mani-
pularius (triere) Uirtute.
eosque denarios ducentos, qui s(upra) s(cripti) sunt, probos recte
numeratos accepisse et habere dixit Q(uintus) Iulius Priscus,
15uenditor, a C(aio) Fabullio Macro, emptore, et tradedisse ei
mancipium s(upra) s(criptum) Eutychen bonis condicionibus ·
actum Seleuciae Pieriae, in castris, in hibernis uexilla-
tionis clas(sis) pr(aetoriae) Misenatium, viiii kal(endas) Iunias Q(uinto) Seruilio
Pudente et A(  ) Fufidio Pollione cos(*)
20(hand 2) Q(uintus) Iulius Priscus, mil(es) (triere) Tigride, uendedi C(aio) Fabullio Macro, optioni
(triere) eadem, puerum meum Abbam quem et Eutychen et re-
cepi pretium denarios ducentos ita ut s(upra) s(criptum) est.
(hand 3) C(aius) Iulius Sỵṛịanus, suboptio (triere) Libero Patre, cripsi(*) rogatus pro Gaio Iulio Antiihoc[o](*), manipulario (triere) Uirtute qui negauit se literas(*)
scire, eum spondere et fide suam et auctoritate esse <iubere> Abban cuen ed eutucen(*) puerum ed(*) pretium eius denarios ducentos
25ita ut s(upra) {s} scr<i>ptum est.
(hand 4) C(aius) Arruntius Ualens, suboptio (triere) Salute, signaui.
(hand 5) C(aius) Iulius Isidorus, (centurio) (triere) Prouidentia, signaui.
(hand 6) G(aius) Iulius Demetrius, bucinatori[s](*), pricipalis, (triere) Uirtute, sig̣nạ[ui].
  ̣  ̣  ̣ Domitius   ̣  ̣[  ̣  ̣  ̣  ̣ (triere)] P̣roụidẹn[tia signaui].
30(hand 8) ἔτους δ οϛ Ἀ̣[ρτεμισ]ίου δ̣κ(*) Δομέτιος Γερμανὸ[ς μ]ισθωτὴς κ̣υιντ̣α̣[νῆ]ς Μεισηνά̣τ̣ω̣ν ἔχω̣ [δε]κά-
τ̣η̣(ν) [π]ράσ̣[εως τοῦ π]α̣[ιδ]είου Ἀββᾶ τοῦ καὶ Εὐτύχη.

Apparatus


^ 16. · papyrus
^ 19. l. consulibus
^ 23. l. scripsi (corr)
^ 23. l. Antiocho
^ 23. l. litteras
^ 24. l. quem et Eutychen
^ 24. l. et
^ 28. l. buccinatoris
^ 30. l. κδ

Editorial History; All History; (detailed)

Creative Commons License © Duke Databank of Documentary Papyri. This work is licensed under a Creative Commons Attribution 3.0 License.